- JUGLANS
- JUGLANSquasi Duglans, Cloatio apud Macrob. s. quasi Iouglans, i. e. Iovis glans Salmas. Graecis Διὸς βάλανος, Theophrasto castanea est, aliis Graecis nux Pontica s. avellana; Latinis vero hoc nomine appellatur id, quod Graeci χάρυον absolute et μέγα χάρυον nonnumquam, vocant. Phil. Comicus,Ο῾ Πειραιεὐς κὰρυον μέγ᾿ ἐςὶ καὶ χειὸν.Sic maiores nuces eas vocat Apicius, et nuces sine adiectione Latinorum alii. Iuglandis quippe nucis atque olivae rotundae maiusculae eadem formâ, Salmas. ad Solin. p. 1037. Earum in nuptiis olim aupd Rom. celebris usus, Plin. l. 15. c. 22. Ipse nuptialium Fescenninorum comites --- Nec non et honor his naturae peculiaris, gemino protectis operimento, pulvinati primum ealycis, mox lignei putaminis. Quae causa eas nuptiis secti religtosas, tot modis fetu munito: quod est verisimilius, quam quia cadendo tripudium sonumve faciant. Sed et cortice earum lanae tingebantur, et capillus rufabatur primum prodeuntibus nuculi, Ibid. Vide plura infra in voce Nux.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.